- ARISTIDES Milesius
- ARISTIDES Milesiuscelebratur a Plut. frequenter, in paral. min.Nomen sibi comparavit libris rerum Sicularum, Italicarumque, teste eôdem Plutarchô. Nec dubito, quin idem sit Aristides, qui Persica composuit, quorum ex primo quaedam refert Plut. ubi supra. Fortassis idem Aristides est, quem in commentario de Cnido advocat Pindari Schol. in Od. 3. Pyth. Idem condidit Milesia, vel Milesiaca, quae ἀκόλαςτα βιβλία, sive lascivos libros appellat Plut. in Crasso. Illud enim opus; non gestas Milesiorum res, sed amatorias quasdam, atque lascivas narrationes continebat. Ovid. Trist. l. 2. v. 413.Iunxit Aristides Milesia crimina secumPulsus Aristides nec tamen urbe suâ est.Ita vulgo quidem legitur; tu autem, quomodo legendum sit, vide Tanaquillum Fabrum, Ep. 3. p. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.